Aflaatakte Burtscheid 1335

Afbeelding van de aflaatakte van 1335. Klik op de afbeelding voor een leesbare weergave in kleur.

Aflaatakte 1335: originele tekst in het Latijn

Hieronder de originele tekst in het Latijn, zoals afgeschreven door mr. J.M.J. (Jeroen) Chorus. Tussen haakjes geplaatste tekst betreft in het origineel weggelaten maar hier omwille van de leesbaarheid aangevulde tekst, vraagtekens betreffen (nog) niet herleide of niet goed leesbare benamingen of termen. U kunt deze tekst met daarnaast de vertaling ook als pdf downloaden, waarbij de tekst zowel in het Latijn als in de vertaling per regel is genummerd.

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint : Nos, miseratione divina Guillielmus Antibarensis archiepiscopus, Philippus Salonen[sis], Jordanus Lobien[sis], Thomas Tun[nun]en[sis](?), Arnaldus Siginen[sis](?), Thomas Dulcinen[sis], Bernardus Diagorganen[sis](?), Almannus Suaven[sis], Andreas Coronen[sis], Johannes Signen[sis](?), Nicholaus Scarpaten[sis], Johannes Terraalben[sis], Raymundus Caphen[e], Bonifatius Corlamen[sis](?) et Gorgia Feltrensis episcopi, salutem in Domino sempiternam! Splendor paterne glorie, qui sua mundum ineffabili claritate illuminat, pia vota fidelium de clementissima eius maiestate sperantium tunc precipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas sanctorum meritis et precibus adiuvatur. Cupientes igitur ut monasterium Sancti Johannis Baptiste et Johannis Evangeliste in Porceto ord[inis] cisterc[iensis] Colon[iensis] dioc[esis] congruis honoribus frequentetur et a Christi fidelibus jugiter venere-tur : Omnibus vere penitentibus et confessis qui ad dictum monasterium in singulis eius patroni festivitatibus et in omnibus aliis infra scriptis, videlicet Nativitatis Domini, Circumcisionis, Epiphanie, Parasceves, Pasche, Ascensionis, Penthecostes, Corporis Christi, Inventionis et Exaltationis Sancte Crucis, Nativitatis et Decollationis Sancti Johannis Baptiste, Beatorum Petri et Pauli apostolorum et omnium aliorum apostolorum et evangelistarum, In commemoratione omnium sanctorum et animarum ; Et in singulis festis Beate Marie Virginis, Sanctorumque Stephani, Laurentii, Georgii, Martini, Nicholai, Gregorii, Marie Magdalene, Katerine et octavis omnium predictarum festivitatum octavas habentium, et in dedicatione eiusdem et in singulis diebus dominicis causa devotionis, orationis aut peregrinationis accesserint ; seu qui missis, predicationibus, matutinis, vesperis aut aliis quibuscumque divinis officiis ibidem interfuerint, aut corpus Christi et oleum sacrum cum infirmis portentur secuti fuerint, vel in serotina pulsatione campane secundum modum ecclesie Romane flexis genibus ter Ave Maria dixerint, vel dictum monasterium et eius cimeterium pro animabus corporum inibi iacentium exorando arcuerint(?) , necnon qui ad fabricam luminaria ornamenta aut quevis alia dictis(?) necessaria manus porrexerint adiutrices, vel aliquid suarum donaverint aut legaverint facultatum, seu qui missis de corpore Christi ibidem celebratis interfuerint ; et qui pro domino Gerardo Chorus et Katerina eius uxore eorumque liberorum ac consanguineorum oraverint : Quotienscumque quandocumque et ubicumque premissa vel aliquid premissorum devote fecerint, de omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi singuli nostrum quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitentiis misericorditer in Domino relaxamus, dummodo diocesani voluntas ad id accesserit et consensus. In cuius rei testimonium sigillorum nostrorum presentes litteras iussimus appensione muniri. Datus Avinione xia die januarii Anno Domini mo ccco xxxvo et pontificatus domini Benedicti Pape XII anno primo.

Hier vindt u de vertaling van deze tekst.

Vertaling aflaatakte 1335